- MAJUS
- I.MAJUSGallis May, arbor Maialis, quae scil. Kalendis Maiis in compitis vel ad aedes Magnatum aut amicae erigi solet. Sic iidem Maium Typographorum vocabant, le May des Imprimeurs, folium papyri ingens, in Ioannis Euangelistae, Regis, et Typographiae laudes, linguâ Hebraeâ, Syriacâ, Graecâ, Latinâ et Gallicâ, ad diem S. Ioannis Portae-Latinae, imprimi solitum: quae consuetudo abolita A. C. 1665. Richel.II.MAJUSmensis a Maioribus dictus est, quia (ut inquit Macrobius l. 1. Saturnal. c. 12.) Maioribus consecratus est, quorum consiliô Res publ. qerebatur, sicut Iunius a Iunioribus, qui rem armis gerebant. Postquam enim Romulus populum Roman. in maiores, minoresque divisit, ut altera pars consiliô, armis altera Rem publ. tueretur, in honorem utriusque partis, hunc Maium, sequentem Iunium vocavit. Ovid. Fast. l. 5.Hinc sua Maiores tribuere vocabula Maio,Iunius a Iuvenum nomine dictus adest.Sunt qui a Maiestate deâ dictum volunt, quod Flamen Vulcanalis calendis Maii huic Deae rem divinam fecit. Alii a Maiâ Mercurii matre, propterea quod hoc mense Mercatores Maiae pariter et Mercurio sacrificare soliti erant. Fuit in Apollinis tutela. Vide Thom. Dempster. Antiq. Rom. l. 4. c. 9, Ceterum, nuptlis infaustus habitus est, unde Proverbium Mense Maiô nubunt malae. Ei apud Athenienses Thargelion, apud Hebraeos ex parte Iiar, ex parte Sivan respondit. Vide Fr. Rossaeum Archaeol. Att. l. 2. c. 10. et thom. Godwin. de Ritibus Hebr. l. 3. c. 1. FESTI DIES MENSE MAIô APUD ROMANOS CELEBRATI. Kal. Maii Laribus Praestitibus ara a Curibus Sabinis consecrata, et Bonae Deaesacra facta sunt, a Matronis, in aede Pontificis Maximi 2. die, seu 6. Non. Compitalia eratn. 9. die seu 7. Idus, Lemuria celebrata sunt. 12. dieseu 4. Idus, Ludi Martii fiebant in Circo. Idibus Maii, Argeorum scirpea simulacra et oscilla de ponte sublicio in Tiberim praecipitabantur quotannis. Vide infra Sigillaria quoque, ubi simile quid, sed alio tempore, factitatum. Eôdem die Mercatorum festum erat, quod Mercurii aedes illô dedicata esset: Uberioris tum quaestus gratiâ e Mercurii fonte, ad portam Capenam, adspergebant se laureô termite immersô. 12. Kal. Iunii Agonalia sive agonia erant. 10. Kal. Iunii, Tubilustria celebrabantur. 9. Kal. Iunii seu die 26. Maii erat Regifugium alterum, de quo ita Kalendarium. Q. Rex. C. F. hoc est, Quando Rex comitiavit, fac. Ovid. Fast. l. 5. Quatuor inde notis locus est, quibus ordine lectis vel mos sacrorum, vel fuga Regis inest. Vide quoque infra in voce Martius. 12. Kal. Iunii, seu die 25. Maii, festum erat Consecrationis aedis Fortunae publicae, etc. Apud Athenienses 6. dies, natalibus Apollinis ac Dianae celebris erat, ut et expiatione peccatorum populi, quam fieri credebant, mactatione duorum hominum, qui, velut καθάρματα urbis, Diis offerebantur; qua de re supra quoque aliquid dictum, ubi de Expiationis festo; item voce Hostia. die 20. Βενδίδεια: 24. πλυνθήρια erant, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.